Pausanias
ch. 1
Paus.1.1
Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni genere vitae fuit: nam ut virtutibus
eluxit, sic vitiis est obrutus.
Paus.1.2
huius illustrissimum est proelium apud Plataeas. namque illo duce Mardonius,
satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis
omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus,
cum ducentis milibus peditum, quos viritim legerat,
et viginti equitum haud ita magna manu Graeciae
fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio.
Paus.1.3
qua victoria elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere. sed primum in eo est reprehensus, quod
ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia: suo
ductu barbaros apud Plataeas esse deletos eiusque
victoriae ergo Apollini id donum dedisse.
Paus.1.4
hos versus Lacedaemonii exsculpserunt neque aliud scripserunt
quam nomina earum civitatum, quarum auxilio Persae erant victi.
ch. 2
Paus.2.1
Post id proelium eundem Pausaniam cum classe
communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut
ex iis regionibus barbarorum praesidia depelleret.
Paus.2.2
pari felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit maioresque appetere res.
nam cum Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in eis nonnullos regis propinquos,
hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum iis Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus
haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit:
Paus.2.3
'Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit
seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi
videtur, des ei filiam tuam nuptum.
Paus.2.4
id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem
se adiuvante te redacturum pollicetur. his de rebus
si quid agere volueris, certum hominem ad eum mittas
face, cum quo colloquatur.'
Paus.2.5
rex tot hominum salute
tam sibi necessariorum magno opere gavisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit
in qua eum collaudat ac petit, ne cui rei parcat ad
ea efficienda, quae polliceretur: si perfecerit, nullius
rei a se repulsam laturum.
Paus.2.6
huius Pausanias voluntate
cognita alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. quo facto domum revocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen
pecunia, quam ob causam ad classem remissus non est.
ch. 3
Paus.3.1
At ille post non multo sua sponte ad exercitum
rediit et ibi non stolida, sed dementi ratione cogitata
patefecit: non enim mores patrios solum, sed etiam
cultum vestitumque mutavit.
Paus.3.2
apparatu regio utebatur,
veste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur;
epulabatur more Persarum luxuriosius, quam qui aderant perpeti possent;
Paus.3.3
aditum petentibus [conveniundi]
non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat.
Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in agro
Troade est, se contulerat; ibi consilia cum patriae
tum sibi inimica capiebat.
Paus.3.4
id postquam Lacedaemonii
rescierunt, legatos cum clava ad eum miserunt, in qua
more illorum erat scriptum: nisi domum reverteretur,
se capitis eum damnaturos.
Paus.3.5
hoc nuntio commotus,
sperans se etiamtum pecunia et potentia instans periculum posse depellere, domum rediit. huc ut venit,
ab ephoris in vincla publica est coniectus: licet enim
legibus eorum cuivis ephoro hoc facere regi. hinc
tamen se expedivit, neque eo magis carebat suspicione:
nam opinio manebat eum cum rege habere societatem.
Paus.3.6
est genus quoddam hominum, quod Hilotae vocatur,
quorum magna multitudo agros Lacedaemoniorum colit
servorumque munere fungitur. hos quoque sollicitare spe libertatis existimabatur.
Paus.3.7
sed quod harum rerum nullum erat apertum crimen, quo coargui posset,
non putabant de tali tamque claro viro suspicionibus oportere iudicari
et exspectandum, dum se ipsa res aperiret.
ch. 4
Paus.4.1
Interim Argilius quidam adulescentulus, quem
puerum Pausanias amore venerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem venisset aliquid in ea de se esse scriptum,
quod nemo eorum redisset, qui [super tali causa]
eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque
detracto cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum.
Paus.4.2
erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant, quae
inter regem Pausaniamque convenerant. has ille litteras ephoris tradidit.
Paus.4.3
non est praetereunda gravitas
Lacedaemoniorum hoc loco. nam ne huius quidem
indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent,
neque prius vim adhibendam putaverunt, quam se ipse
indicasset.
Paus.4.4
itaque huic indici, quid fieri vellent, praeceperunt. fanum Neptuni est Taenari, quod violari
nefas putant Graeci. eo ille [index] confugit in araque consedit. hanc iuxta locum fecerunt sub terra,
ex quo posset exaudiri, si quis quid loqueretur cum
Argilio.
Paus.4.5
huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias, ut audivit Argilium
confugisse in aram, perturbatus venit eo. quem cum supplicem dei
videret in ara sedentem, quaerit, causae quid sit tam repentini
consilii. huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit.
Paus.4.6
quo magis Pausanias perturbatus orare coepit,
ne enuntiaret neu se meritum de illo optime proderet:
quodsi eam veniam sibi dedisset tantisque implicatum
rebus sublevasset, magno ei praemio futurum.
ch. 5
Paus.5.1
His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi.
quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat,
Lacedaemonem reverteretur, in itinere, cum iam in eo esset ut
comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat,
insidias sibi fieri intellexit.
Paus.5.2
itaque paucis ante gradibus, quam qui eum sequebantur, in
aedem Minervae, quae Chalcioicos vocatur, confugit.
hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis
obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius
sub divo interiret.
Paus.5.3
dicitur eo tempore matrem Pausaniae vixisse eamque iam magno natu, postquam de
scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum
lapidem ad introitum aedis attulisse.
Paus.5.4
hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit. sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte
maculavit.
Paus.5.5
cuius mortui corpus cum eodem nonnulli
dicerent inferri oportere, quo ii qui ad supplicium
essent dati, displicuit pluribus, et procul ab eo loco
infoderunt, quo erat mortuus. inde posterius dei Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus est,
ubi vitam posuerat.